- LAMINA
- LAMINAfrustum metalli cuiusque, in longitudinem magis, quam latirudinem, ductum, bracteâ crassius; ex Graeco ἠλαμένη, verbi ἐλαύνω, nomen accepit. Cuiusmodi lamellam auream, naso suspensam, quae ad ornatum labia tegebat, in Rege Nagoarae aliisque Principibus, observavit Petr. Martyr, apud Rhodium Dissertat. de Acia. De Lamina in fronte Pontisicis ummi Hebraeorum, ex auro puro. verba haec SANCTITAS IEHOVAE inscripta habente; ut et de lamina, quam hodieque Iudaei gestant; dictis aliquot S. Scripturae refertam. vide supra, in voce Frontale. Ut de pretiosa lamna Horarii Carm. l. 2. Ode 1. v. 2. quo nomine pecuniam is designat, nihil dicam. Alium laminarum usum Arnob. indigitat l. 2. Adversusictus noxios et venenetos colubrorum morsus --- protegimus nos laminis, Psyllis Marsisque vendentibus. Ubi inter peria pra illasrecenset, quemzdmodum et Alex, Trallianus inter magica, vel, ut ipse vocat, φυσικα remedia, πετάλων sive laminarum istiusmodi saepe meminit. Eodem fini acus, annuli, icunculae, adhibebantur aliaqueve circumferri facilia: quae omnia praestigiatores et plani hominibus vendere, aliquando et donare, solebant, ut videre est apud Suet. in Claud. Nar. c. 56. Solitos autem faceinatores attendere, ut metallo cuique (iuxta opinionem Vett. deseptuplicis metalli praefectura VII. planeris attributâ) proprium inscriberent characterem: uti et, cui corporis parti applicarent laminam sic scriptam, docet Voss. deorig. et progr. Idol. l. 2. c. 34. Sed et Lamina ardens inter acerbioris supplicii genera, recensetur A. Gellio l. 10. c. 3. Quid quum ignes, ardentesque laminae caterique admo. vebantur? Imo iam Plauto memoratur Asin, Act. 3. Sc. 2. v. 4.Stimulos, Laminas, crucesque.Et Horat. l. 1. Ep. 15. v. 35. ad C. Numonium Valam,Seilicet ut ventres lamnâ candente nepotumDiceret urendos correctus.Frequens fuit in martyrum suppliciis, meminitqueve eius saepissime Euseb. inprimis Hist. l. 5. c. 1. et 3. et l. 8. c. 3. Porro adustiones laterum, inter publicas poenas numerantur l. 1. C. de emend. serv. Nempe igne candefactum istinsmodi metalli frustum nudis sanctorum martyrum vel noxiorum hominum carnibus admovebatur, ibiqueve defigebatur tamdiu, donec eos im misericorditer combussisset. Icon carum exhibet, ex Gallonie de Mart. Cruc. Gothofred. Iungermann. Notis in Hier. Magiil. de eqvuleo. Male a nonnullis cum Eqvuleo confunditur, non enim semper in Eqvuleo miseri laminis ist iusmodi torquebantur, sed eum demum, cum rei constantia Iudicis spem fefellisset; tum enim igneas laminas, lampades aut taedas ardentes, vel etiam ungulas, uncos et confimilia afferri iubebat, ut his vel horum saltem altero, eius latera ceteraeque corporis partes urerentur atque excruciarentur, quô sic novidoloris acerbitas veritatem extorqueret. Iconem Martyris ab Eqvuleo pendentis, et funalium flammâ laminisque ignitis ustulaii, idem exhibet p. 136. Aliquando palo alligatis Lamina ardens picem in membra stillavit, vide Iuv. l. 1. Sat. 1. v. 156. apud Iac. Oisel. IC. Notis in A. Gellii loc. supra laudat. Mitiorem usum habuêre aerae olim lamelle s. collaria apud Rom. quibus inscriptio fugitivorum incifa est. Cum enim Constantinus Aug. vetuisset in facie noxiorum scribi, non defuêrunt lenes domini, qui obsequerentur et frontis contumeliam in ea, quaediximus, transferrent. Collaria enim fuisse apta fugitivis, testatur et Lucilius,Cum Manicis, Catulo, Collarique utfugitivumDeportem.Quale Romae Laelius Paschalinus servavit, cum hac inscriptione: Tone me, quia fugi, et revoca me domino meo Bonifatie Linario A. ??? Ω X. Exstat apud eund. aerea lamella utrinque inscripta, quam exhibet Laur. Pignor. Comm. de Servis p. 32. Et ex hoc demum capite famosa erat olim collaris ferrei gestatio, ut notat metaphrastes in actu SS. Mart. Carpi, Papyli Agathodori et Agathonicae, ut quae liberos homines dedeceret. Vidit et Benedictus Aegius Romae olim apud Maffaeios lammam aeneam, in qua legebatur: Tene me quia fugi et revoca mein Basilica Paulls ad Leonem. Et hae lamellae clavis capitatis as collaria affigebantur, ut indicio suo proderent, sugitivos, quemadmodûm conicit praefatus Pignor. Vide quoque infra in voce, Stigmatiae. Nec omittendae Laminae, vel Lamnae, quae viliori ligno e pretiosiore superinducebantur. Plin. l. 16. c. 43. Has prima origo luxuriae, arborem aliâ integi et viliores ligno, pretiosiores cortice fieri, ut unae arbor saepius vaeniret. Excogitatae sunt et ligni bracteae; nec satis coepêre integi animalium cornua, dentes secaeri; lignumque ebore distingui, mox operiri. Placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta ------ Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iubent, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. Nempe haec tria lignorum genera, terebinthus, citrum et acer, in laminas praecipue secabantur, ut essent operimenta lectorum; haec enim maxime in pretio: unde et testudinem sectam ad eosdem usus, horum trium lignorum coloribus potissimum pingere consuevêre, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 416. et 417. qui etiam de Laminis vitreis, gypso olim, hodie plumbo, committi solitis p. 1093. De Lamina aurea margaritis gemmisque exornata, s. Diademate Impp. CPolitanor. quod ςτέμμα, i. e. βλατίον μετ`α λίθων καὶ μαργάρων, vocat Curopalates de Offio, quodque pone frontem colligari solebat, hoc uno e veterivocis notione retento: de Laminae item in aliorum Impp. quam Graeci πέταλον quoque vocant, ute Philone et Clem. Alex. patet. prolixe agit Car. Paschal. Coron. l. 9. c. 7. et seqq. Vide quoque aliquid supra, ubi de Diademate; ut et hîc aliquid in vocibus Bractea, Petalismus, Plata: de Laminis vero aureis argenteisque, quibus mitrae Episcoporum ab Abbatum mitris discriminantur supra Abbates mitrati, uti de Nerone, qui Laminâ pectori impositâ sub ea cantica exclamans, alendis vocibus, demonstravit rationens Plin. l. 34. c. 18. de more commercia levioribus metalli laminis peragendi, infra aliquid in voce Medallia, plura vero apud Ioh. Bapt. Tavernier Itm. Persic. ubi huiusmodi laminarum iconas exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.